

Evangelium Secundum Lucam*
Caput 18: Versus 19
Dixit autem.[AMBR.]Versuta interrogatio, et ideo arguta responsio. Tentator enim, etc., usque ad cum his verbis definiatur contra naturam esse dives misericors.Mandata nosti.Haec est puerilis innocentiae castitas, quae nobis imitanda proponitur, si regnum Dei ingredi volumus.